- CEPOTAPHIUM
- CEPOTAPHIUMGraece Κηποτάφιον, h. e. Sepulchrum Hortense, in quo Iannes et Iambres, qui propter Magicae Artis peritiam apud Pharaonern primô locô erant, fuerint conditi, memoratur Palladio in Lausiacis, ubi illud in vasta solitudine Macarius visitâsse dicitur his verbis: Ε᾿πεθύμηςέν ποτε εἰς τὸ κηποτάφιον εἰςελθεῖν τȏυ Ι᾿αννοῦ καὶ Ι᾿αμβροῦ, τῶ Μαγῶν τῶ ἐπὶ τȏυ Φαραὼ χάριν ἱςτορίας, ἢ καὶ ςυντυχίας τῶ ἐκεῖςε δαιμόνων. Ε᾿λέγετο γὰρ παμπόλλους καὶ καλεποὺς ἀποκεκληρῶςθαι παῤ αὐτῶν ἐκείνων τῷ τόπῳ ἐκείνῳ δαίμονας δἰ ὑπερβολην` τῆς ἀτίμου τέχνης αὐτῶν. Τοῦτο δὲ τὸ Κηποτάφιον γέγονε παῥ αὐτοῦ τȏυ Ι᾿αννοῦ καὶ Ι᾿αμβροῦ τῶ ἀδελφῶν, δἰ ὑπερβολην` τῆς Μαγικῆς τέχνης τὰ πρῶτα ἐχόντων κατ᾿ ἐκεῖνο καιροῦ παρὰ τῷ Φαραῷ. Optavit aliquando in sepulchrum ingredi, quod in horto habebant Iannes et Iambres, sub Pharaone Magi; ut videret et occurreret Daemonibus, qui illic sunt. Dicebantur enim infamis illorum Artis vi locum illum esse sortiti multi et molesti Daemones. Factum autem fuerat hoc Cepotaphium ab illis ipsis fratribus Ianne et Iambre, qui propter Magicae artis praestantiam tum temporis apud Pharaonem primas tenebant. Vide Bochart. Hierox. Parte prior. l. 2. c. 53. De Ianne vero ???sto et Iambre, 2. Timoth. c. 3. v. 8. et apud Eusebium Praeparat. Euangel. l. 9. p. 241.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.